Philippians 2

etc. Si vultis habere consolationem in rebus Christi, id est in remissione peccatorum et in aliis donis; vel: si consolari me vultis, est vobis, id est si vultis ut charitas ecclesiarum quae orant et bona agunt pro fratribus, sit vobis solatium et confortatio in adversitatibus vestris. Propter hanc societatem illi in quos primitus venit Spiritus sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti. Id est si affectum pietatis habetis erga me. Non dico ipsam miserationem, id est exhibitionem misericordiae. Si ista, inquam, vultis vobis prodesse, id est estote humiles, quod eritis si habueritis idem sapere, etc. . Nota contentiones fuisse inter eos. etc. Vere hoc existimandum, quia potest esse in alio aliquid occultum, quo superior sit, etiam si bonum nostrum, quo videmur superiores esse, non sit occultum. Hic docet quomodo vitent contentionem et inanem gloriam, et quomodo arbitrentur alios superiores, scilicet si consideraverint non sua bona, sed aliorum. etc. Quasi dicat: Unusquisque non quaerat suum commodum, sed aliorum, sicut Christus. Ad patientiam et humilitatem vos invito. Hoc enim debetis in vobis sentire quod in Christo fuit. Sicut Christus non quaesivit sua, sed nostra, ita nos invicem onera nostra portemus. Praemittit alta de Christo, ut hi in quibus est locus abjectionis non dedignentur humiliari. Usurpando quod suum non esset, ut diabolus et primus homo. Vel, non est arbitratus se aequalem Deo esse secundum humanitatem, quod esset rapinam facere, id est, non suum praesumere. Ostensa altitudine, subdit de humilitate. Aug., Ench. c. 35 et 36. Exinanivit autem se formam servi accipiens, etc., usque ad factum est ut homo Christus nullum posset habere peccatum. Non formam Dei amittens: forma servi accessit, non forma Dei abscessit: Exinanire est ab invisibilitatis suae magnitudine se visibilem demonstrare. Secundum formam servi, qui erat infectus secundum formam Dei et etiam suo Id est conversatione. etc. CHRYS. Sponte Filius Patri obedivit, non quasi in servilem, etc., usque ad quod omnium maxime Patrem honoravit. Ostensa humilitate Christi quae maxime in passione apparuit; nunc de claritate ejus, et quod et quantum humilitas mereatur ostendit. Hic aperit cui datum sit nomen Dei, cui omnis creatura flectit genu, id est Deo. Sed forte diceretur, quod homo adoptione Deus esset, et sic Christus ex parte verus Deus, quod ex parte adoptivus erit. Adoptivo autem Deo non flectit genu creatura, sed vero. Constat autem Christum verum Deum esse, cui flectitur genu, non adoptivum. etc. Quod hic quidam negant, dicentes: Quomodo potest fieri, ut homo sit in gloria Dei Patris? sed si adoptivus sit, homo Deus in gloria Dei Patris esse non potest. . Nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari: qui eis non solum dat adjutorium quale primo homini dedit: sine quo non possunt perseverare si velint, sed in eis etiam operatur et velle, ut quoniam non perseverabunt nisi et possint et velint, perseverandi eis et possibilitas et voluntas divinae gratiae largitate donetur. Tantum quippe Spiritu sancto accenditur voluntas eorum, ut ideo possint quia sic volunt: ideo sic velint, quia Deus operatur ut velint. Adjungit patientiam humilitati. etc. Id est malorum, qui rectum ordinem depravant et pervertunt. Qui dicuntur natio, quia non sunt renati ex aqua et Spiritu sancto. Bene sanctos luminaribus comparat. Sicut enim stellas coeli non exstinguit nox, sic mentes fidelium adhaerentes coelo sacrae Scripturae non obscurat mundana iniquitas. . etc. Hoc tempore multi cum Apostolo mercenarii, filii vero vel pastores nulli nisi Timotheus. etc. Hi sunt mercenarii, qui sunt tolerandi, quia eadem habent in ore, quae et pastores, qui utique sunt diligendi. Fures vero qui falsa praedicant, et latrones qui occidunt, sunt cavendi. . .
Copyright information for VulgGlossa